Get Mystery Box with random crypto!

Hodie est dies Iovis, pridie Nonas Maias. Quattuor nymphae Int | Давньогрецька мова

Hodie est dies Iovis, pridie Nonas Maias. Quattuor nymphae Inter undas ludunt. Subito raram creaturam vident quae aquam intrat. Periculosa bestia videtur, sed hae eam non timent. Igitur Aretusa appropinquans ad creaturam bracchium eius tangit et ab ea quaerit:
-Quis es? Unde venís? Iubetne Iuppiter te nobiscum adesse?
Nympha Caliadne super crus eius manum ponit et inquit:
-Cur atratus es? Cur duas aures petasus habet? Cur oculi fascia nigra operiuntur?
Nympha Nana aspiciens criaturam interrogat:
-Esne deus? Esne vir? Esne femina? Esne hermaphrodita?
Creatura ridet et respondet:
-Ego sum Vir Vespertilio, in patria mea Nomen mihi est Batman. Per caveam temporis antiquam Romam ex Ghotha urbe venisse potui. Fortis heros sum qui in América anno MMXXI habito. Linguam latinam discere et imperatorem Caligulam cognoscere volo.
Nymphae Virum Vespertilionem dementem esse credunt. Iuvenis Telefasa eum interrogat:
-Batman, omnes creaturae Orbis tam foedae quam tu sunt anno MMXXI?
Batman cachinnum tollit et clamat:
-Mulieres tam formosae sunt quam nymphae.
...
Pictor: J. Orzechowski

Це текст від AMIGOS DEL GRIEGO Y DEL LATÍN CLÁSICO https://www.facebook.com/groups/112609632103725/